Latin: Gregory The Great Homilies

I have been seeing some latin threads on here lately so I thought it would be a good idea to put some real latin up so that people could translate. I have some Gregory The Great homilies, so I will try to post some of them. Right now I am only going to post part of homily 33, because I already have it on my computer, the others I will have to type up. So here is a part of homily 33, I will post the rest soon. These are the first two parapraphs of the homily. This homily is about Mary Magdalen.

Gregory starts out by quoting Luke 7;36-50. I have not posted that because you can see that by looking at the Vulgate.

1. Cogitanti mihi de Mariae poenitentia, flere magis libet quam aliquid dicere. Cujus enim vel saxeum pectus illae hujus peccatricis lacrymae ad exemplum poenitendi non emolliant? Consideravit namque quid fecit, et noluit moderari quid faceret. Super convivantes ingressa est, non jussa venit, inter epulas lacrymas obtulit. Discite quo dolore ardet, quae flere et inter epulas non erubescit. Hanc vero quam Lucas peccatricem mulierem, Joannes Mariam nominat, illam esse Mariam credimus de qua Marcus septem daemonia eject fuisse testatur. Et quid per septem daemonia, nisi univera vitia designantur? Quia enim septem diebus omne tempus comprehenditur, recte septenario numero universitas figuratur. Septem ergo daemonia Maria habuit, quae universis vitiis plena fuit. Sed ecce quia turpitudinis suae maculas aspexit, lavanda ad fontem misericordiae cucurrit, convivantes non erubuit. Nam quia semetipsam graviter erubescebat intus, nihil esse credidit quod verecundaretur foris. Quid ergo miramur, fratres, Mariam venientem, an Dominum suscipientem? Suscipientem dicam, an trahentem? dicam melius, trahentem et suscipientem, quia nimirum ipse eam per misericordiam traxit intus, qui per mansuetudinem suscepit foris. Sed jam textum sancti Evangelii percurrentes, ipsum quoque ordinem quo venerit sananda, videamus.

  1. Attulit alabastrum unguenti, et stans retro secus pedes Jesu, lacrymis coepit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat. Liquet, fratres, quod illicitis actibus prius mulier intenta unguentum sibi pro odore suae carnis adhibuit. Quod ergo sibi turpiter exhibuerat, hoc jam Deo laudabiliter offerebat. Oculis terrena concupierat, sed hos jam per poenitentiam conterens flebat. Capillos ad compositionem vultus exhibuerat, sed jam capillis lacrymas tergebat. Ore superba dixerat, sed pedes Domini osculans, hoc in Redemptoris sui vestigia figebat. Quot ergo in se habuit oblectamenta, tot de se invenit holocausta. Convertit ad virtutum numerum criminum, it totum serviret Deo in poenitentia, quidquid ex se Deum contempserat in culpa.

enjoy

Thank you for posting. I enjoy Gregory the Great. I wish I knew Latin as I would translate myself.

Peace and Blessings..... :blessyou:
DISCLAIMER: The views and opinions expressed in these forums do not necessarily reflect those of Catholic Answers. For official apologetics resources please visit www.catholic.com.