Latin phrases for Christmas

Ok Latin buffs…help!!:smiley:

How do you say Merry Christmas?

Oh Come Emmanuel?

Oh Come All Ye Faithful?

I want to impress my friends:D

Hilarem Natalem Christi tibi exopto!

Veni, Emmanuel

Adeste, Fideles

Volo movere amicos meos :smiley:

tee

Here are some more Christmas “phrases” in Latin:

*Rudolphus cervus nasum
Rubicundum habebat
Quem si videre possis
Elucere referas.
Ludificare cervi
Deridentes solebant,
Neque sinebant eum
Comminus colludere.

Ecce! Dixit Nicholas
Pridie festum
"O Rudolphe nocte hac
Visne traham ducere?"
Quam tunc iucundus fuit
Cervis iubilantibus.
“Rudolphe,” nunc dicebant.
“Notus eris posteris!”*

*Silens Nox, sancta nox,
Placida, lucida
Virginem et puerum
Dulcem atque tenerum
Somno opprime,
Somno opprime

Silens nox, sancta nox,
Angeli nitidi
"Alleluja" concinunt;
Nunc pastores metuunt;
Christus natus est
Christus natus est*

*O Bethlehem, in collibus
Quam tacite dormis
Et spectant alta sidera
De caeruleis, caelis

Sed in obscuris vicis
Tu hodie tenes
Aeternia luce fulgente
Annorum omnes spes!*

Aquafolia orantis!
Fa La La La La, La La La La!
Tempus hoc hilaritaris!
Fa La La La La, La La La La
Vestes claras induamus!
Fa La La La La, La La La La
Cantelenas nunc promamus!
Fa La La La La, La La La La

Tinc, tinc, tonc, tinc, tinc, tonc,
Tintinnablua!
Quam iucundum vehere in raeda festiva!
Tinc, tinc, tonc, tinc, tinc, tonc,
Tintinnablua!
Quam iucundum vehere, Io Saturnalia!
Per nivem currimus
In raeda festiva
Per montes eximus
Ridens omnia
In equis sonora
In animis soles
In mundo omnia rident
Pro tintinnabulis! Euge!

That’s a mouthful. Did you translate “Merry Christmas!” or “How do you say Merry Christmas”?

That’s a mouthful. Did you translate “Merry Christmas!” or “How do you say Merry Christmas”?
[/quote]

"I wish a Merry Christmas (lit. “Christ’s Birthday”) to you.

You could probably get by with just *Hilarem Natalem Christi *or *Beatum *(“Blessed, Happy”) Natalem Christi.

tee

Laetuli Laetopoli florentes
festo Christi natalicio
valde delectati sunt omnes ad unum…

Every *Who *down in Whoville
liked Christmas
a lot…

tee

*Sanctus Wenceslaus rex,
Stephani ad festum,
agrum vidit nivibus
gelidis congestum.
Vidit pauperem sibi
ligna colligentem,
qui sub luna splendida
sensit se frigentem.

“Hic, o puer, siste hic,
dicens, si cognoris,
quis sit, ubi habitet
pauper iste foris?”
“Ere procul habitat,
subter illum montem,
silvae juxta limitem,
ad Agnetis fontem.”

"Adfer carnem, vinum fer,
lignum adferamus,
ut nos illi pauperi
cenam praebeamus."
Rex et pueri prodibant
animo aequali,
vento flante acriter
tempore brumali.

“Ere, nox fit atrior;
ventus vi augetur;
plus non possum; nescio cur
valde cor terretur.”
“Puer mi, vestigia tu
sequere libenter.
Hiems saeva laedet te
minus violenter.”

Puer regem sequitur,
unde nix discessit;
fervor glaebis inerat,
ubi sanctus pressit.
Hoc scitote, divites,
Christum qui amatis,
vos beati eritis,
si quem vos beatis.*

Hodie Christus natus est. Hodie salvator apparuit! Hodie in terra cannut angeli, laetantur archangeli - Hodie exsultant justi, dicentes:

Gloria in excelsis Deo! Et in terra pax hominibus bonae voluntatis, Amen. Alleluia!

Christ is born today. The Savior appears today. The angels sing today, the Archangels rejoice! The just rejoice today saying - Glory to God in the highest! And on Earth peace to men of good will! Amen! Alleluia!

God Rest Ye Merry Gentlemen

*O viri, este hilares et bono animo,
Salvator Christus est hoc tempore festo,
Ut nos errantes liveret summo periculo,
O rem unam laetissimam, Laetisssimam
O rem unam laetissimam!

De Caelo Pater misit, in terram angelum
Qui quosdam ad postores afferret nuntium!
In Bethleham natum esse ipsius Filium
O rem unam laetissimam, Laetisssimam
O rem unam laetissimam!*

*XII DIES NATALIS

Primo die Natalis amator dedit mi
perdicem in piro.

S’cunda die Natalis amator dedit me
d’os turtures et perdicem in piro.

Tertia die Natalis amator dedit mi
tres gallinas, d’os turtures et perdicem
in piro.

Quarta die Natalis amator dedit mi
quattuor aves, tres gallinas, d’os
turtures et perdicem in piro.

Quinta die Natalis amator dedit mi
quinque anulos, quattuor aves, tres
gallinas, d’os turtures et perdicem in
piro.

Sexta die Natalis amator dedit mi
sex anseres, quinque anulos, quattuor
aves, tres gallinas, d’os turtures et
perdicem in piro.

Sept’ma die Natalis amator dedit mi
septem cygnos nantes, sex anseres,
quinque anulos, quattuor aves, tres
gallinas d’os turtures et perdicem in
piro.

Octava die Natalis amator dedit mi
octo quae mulgent, septem cygnos
nantes, sex anseres, quinque anulos,
quattuor aves, tres gallinas, d’os
turtures et perdicem in piro.

Nona die Natalis amator dedit mi
novem salt’trices, octo quae mulgent,
septem cygnos nantes, sex anseres,
quinque anulos, quattuor aves, tres
gallinas, d’os turtures et perdicem in
piro.

Dec’ma die Natalis amator dedit mi
decem salt’tores, novem salt’trices, octo
quae mulgent, septem cygnos nantes,
sex anseres, quinque anulos, quattuor
aves, tres gallinas, d’os turtures et
perdicem in piro.

Undec’ma die Natalis amator dedit me
undecim tibic’nes, decem salt’tores,
novem salt’trices, octo quae mulgent,
septem cygnos nantes, sex anseres,
quinque anulos, quattuor aves, tres
gallinas, d’os turtures et perdicem in
piro.

Duodec’ma die Natalis amator dedit mi
d’odecim qui pulsant, undecim
tibic’nes, decem salt’tores, novem
salt’trices, octo quae mulgent, septem
cygnos nantes, sex anseres, quinque
anulos, quattuor aves, tres gallinas, d’os
turtures et perdicem in piro.*

*ORIENTIS REGES TRES SUMUS

Reges:
Orientis reges tres
Procul dona portantes
Per campos et montes imus,
Stell(am) illam sequentes.

Chorus:
O stella potens et mira
Stella regalis pulchra,
Semper movens ad occasum
Duc nos ad claram lucem.

Melchior:
Infans nate Bethlehem,
Portamus hanc coronam,
Rex aeterne, sempiterne,
Domine terrarum.

Chorus: (Repetete)

Caspar:
Tu Sabaeum Tibi fero,
Tus dignum magno Deo;
Te laudantes et orantes
Colimus in caelo.

Chorus: (Repetete)

Balthazar:
Myrrh(am) amaram defero;
Circum te fumat caligo,
Te languentem et gementem,
Condit(um) in tumulo.

Chorus: (Repetete)

Reges:
Clarus surgit, O specta!
Deus, rex, et victima.
Alleluja, Alleluja,
Canunt cael(um) et terra.

Chorus: (Repetete)*

Wow! Thanks! This is great. :slight_smile:

:rotfl:

Glad someone (besides myself :p) is enjoying them!

(Disavowal of credit where it is undue department: There’s a lot more hits under Google for “latin christmas carols” than there used to be!)

tee

*Veni, Veni Emmanuel!
Captivum solve Israel!
Qui gemit in exsilio,
Privatus Dei Filio.
Gaude, gaude, Emmanuel
Nascetur pro te, Israel.

Veni, O Sapientia,
Quae hic disponis omnia,
Veni, viam prudentiae
Ut doceas et gloriae.
Gaude, gaude, …

Veni, Veni Adonai!
Qui populo in Sinai
Legem dedisti vertice,
In Majestate gloriae.
Gaude, gaude, …

Veni, O Jesse virgula,
Ex hostis tuos ungula,
De specu tuos tartari
Educ et antro barathri.
Gaude, gaude, …

Veni, Clavis Davidica,
Regna reclude caelica,
Fac iter tutum superum,
Et claude vias inferum.
Gaude, gaude, …

Veni, Veni O Oriens!
Solare nos adveniens,
Noctis depelle nebulas,
Dirasque noctis tenebras.
Gaude, gaude, …

Veni, Veni, Rex gentium,
veni, Redemptor omnium,
Ut salvas tuos famulos
Peccati sibi conscios.
Gaude, gaude, …*

(Oddly, the internet sources I could find have the verses in a different order than the English version (which, with the exception of the first which should be last, are in the order of the O Antiphons))

tee

Rudolphus Rubrinasus – go here to hear it sung by a choir!

Rudolphus Rubrinasus

(Scroll down to just below the lyrics for a link to an mp3 file :smiley: )

http://usera.imagecave.com/TaiChiPanther2/ChristmasTree3.gif http://usera.imagecave.com/TaiChiPanther2/ChristmasSprinkle.gif

DISCLAIMER: The views and opinions expressed in these forums do not necessarily reflect those of Catholic Answers. For official apologetics resources please visit www.catholic.com.